라틴어 문장 검색

Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam, omnemque coitum humoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 35:4)
apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 21:2)
Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 4:7)
ut in primis, quod earum naturalia nonnumquam, inter se glutinatis oris, concubitum non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:3)
At quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis, vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 16:3)
Sed non eadem in tauros exercentur imperia, qui freti viribus per nemora vagantur, liberosque egressus et reditus habent, nec revocantur nisi ad coitus feminarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 3:3)
Id tamen verum esse non aliter apparet, quam si post unum coitum forda non admittit taurum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 3:7)
Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:1)
Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 8:3)
Nam etiam in hoc genere pugnaces inveniuntur masculi, qui et a cibo et a coitu prohibent minus validos, nisi sint hac ratione separati.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:2)
Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:1)
non magis quam utrum examina, tanquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 4:4)
anguem enixa mulier et alia in concubitu mariti fulmine exanimata;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장6)
separati epulis, discreti cubilibus, proiectissima ad libidinem gens, alienarum concubitu abstinent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장4)
illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION