라틴어 문장 검색

Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장15)
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장5)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장51)
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장60)
Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장40)
humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta,ut simul et hieme calida sint, nec angustiae fetus oblidant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 8:3)
exim oblisis faucibus id aetatis corpora in Gemonias abiecta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장5)
Infatuatum sal ad nihilum est utile, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:19)
nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:2)
Plautus etiam suum et ego te conculcabo, ut sus catulos suos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3573)
conculcari, inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate qaut utriusque in mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam iptio pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam universam interitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 8:3)
operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:5)
pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem, conculcet sacra gentium, labem, Roma, tuis inferat idolis, carmen martyribus devoveat, laudet apostolos, haec dum scribo vel eloquor, vinclis o utinam corporis emicem liber, quo tulerit lingua sono mobilis ultimo!
(프루덴티우스, 머리말, 머리말18)
sed violas lasciva iacit foliisque rosarum dimicat et calathos inimica per agmina fundit, inde eblanditis Virtutibus halitus inlex inspirat tenerum labefacta per ossa venenum, et male dulcis odor domat ora et pectora et arma ferratosque toros obliso robore mulcet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 186)

SEARCH

MENU NAVIGATION