라틴어 문장 검색

Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장2)
Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra inruperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 14장3)
plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장3)
Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 7장9)
itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 10장3)
Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장7)
Avertit hic casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes circumsistunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장8)
Celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem quos fugere credebant infestis signis ad se ire viderunt, impetum modo ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas silvas petierunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 8장6)
ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장5)
Celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neve ab hostibus diripiantur, praesertim cum videat omne ad se bellum translatum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 8장4)
Quos ille multa iam nocte silentio ex fuga excepit, veritus ne qua in castris ex eorum concursu et misericordia vulgi seditio oreretur, ut procul in via dispositis familiaribus suis principibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curaret, quae cuique civitati pars castrorum ab initio obvenerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장6)
Ipse maiorem Galliae motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat quemadmodum ab Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 43장5)
Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno concursu eo contenderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 48장1)
Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장3)
Cogitur in eius supplicium Caesar contra suam naturam concursu maximo militum, qui ei omnia pericula et detrimenta belli accepta referebant, adeo ut verberibus exanimatum corpus securi feriretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 39장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION