라틴어 문장 검색

ille quidem fomes nostrorum et causa malorum est, sed tantum turbare potest aut fallere quantum nos volumus, qui decrepito suggesta leoni armamenta damus:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1137)
"medere, quaeso, carnifex, tantis malis, concide, carpe fomitem peccaminum, fac ut resecto debilis carnis situ dolore ab omni mens supersit libera nec gestet ultra quod tyrannus amputet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1201)
aiunt olivo semiconbustas faces, sed vincit imber iam madentem fomitem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1363)
Ac primum silici scintillam excudit Achates, succepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:10)
perpetuo stat planta solo, sed fascia primos sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis mittit in adversum vincto de fomite pollex, quae stringant crepidas et concurrentibus ansis vinclorum pandas texant per crura catenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 175)
haec mihi cum meis praesule deo, nisi quid tu fascinum verere, concordia, mons ab occasu, quamquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tamquam gemino fomite effundit, quattuor a se circiter iugerum latitudine abductos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 3:4)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens arcam 1 pectoris texat curvatura costarum, tota nihilominus haec ossium 2 ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet, taceo lumborum corpulentiam cluniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:2)
sed protinus capto qui fuerat ipsius factionis fomes incentor antesignanus ceterisque complicibus oppressis seorsumque discussis criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:3)
Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 3:1)
Omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:2)
Itaque omnis flamma pyramidalis est basi circa fomitem largior, vertice autem (inimicante aere, nec suppeditante fomite) acutior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION