라틴어 문장 검색

At qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis, quae eveniunt, subitum sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 102:2)
in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant milites 1 negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:4)
Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:14)
Cumque sacerdotem suum Hiberniam secessisse, ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore, iuxta condictum eius memoratum, continentiae modum obseruabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:17)
quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, dic, inquit ei quem primum sententiam rogabat, quid censes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 344:1)
si media nox est sive est prima vespera, si status condictus cum hoste intercedit dies, tamen est eundum quo imperant ingratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 13)
atque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 28)
eo condixi in symbolam ad cenam, ad eius conservom Sangarinum Syrum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 138)
atque id ne vos miremini, hominis servolos potare, amare atque ad cenam condicere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 151)

SEARCH

MENU NAVIGATION