-
At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Caetera quaeque tument;
- (JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:23)
-
Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen Condere, dum victa fatorum lege triumphans Nativum petiit coelum, et super aethera vectus Despexit lunam exiguam, solemque minorem.
- (JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:2)
-
Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret:
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:24)
-
Ipsa enim omnes virtutes sua condit suavitate, vitia sua virtute confodit, adversa temperat, componit prospera;
- (DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:5)
-
Non sordis scalore iacens, non luce superba Vestis erat mediumque tenens, utrinque redacta.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:8)
-
Partibus in curuum, ferro mediante, redactis, Exhaurit partes uirgo marmorque fenestris Distinguens, totum spaciis intersecat orbem.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:38)
-
Haec igitur, quamvis apud multos qui sensuali mobilitate brutescunt, nimia langueat vilitate, apud illos tamen qui in ignem originalem [0465B] rationis redegerunt scintillam praeconii, et famae munere non fraudatur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:37)
-
Hac igitur nocte cum omni tranquillitate peracta, et obsidibus Petro a principe fideliter restitutis, centum viri Alemannorum propter contentionem vilissimam, cum quodam Bulgaro vespere habitam in venditione et emptione, paulisper subtracti a tergo agminis Petri, septem molendinis, quae sub praedicto ponte in flumine degebant, ignem submiserunt, et in favillam redegerunt, quin et domos quasdam, quae extra urbem erant, simili incendio in ultionem furoris sui succenderunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:4)
-
Hartmanus ac Henricus dolentes, et magnum de casu suorum luctum habentes, sepultura exstinctos honorifice condiderunt, sed non parum gaudere potuerunt, quod cum suis non in hac momentanea suffocatione perierunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:4)
-
quae postes, trabes, et omnia ligna supposita in cinerem redegit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:9)
-
His ita in favillam redactis et fundamentis sustentaculo deficiente, tam terrae quam lignorum aedificium vetustissimae turris resupinum in momento, noctis medio, corruens, tantum reddidit sonitum ut tonitrui fragor, omnibus somno excitatis, videretur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:10)
-
- Congressio valida pontis, ubi machina Christianorum in favillam redigitur, et instaurantur alia instrumenta.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 81:2)
-
ignem piceasque faces et sulphureum fomentum fortiter machinae ingerunt, [0462B] totam eam in favillam redigentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:5)
-
nec ulla aqua tam vehemens ignis restingueretur, quousque tota machina cum praefato robore in cineres redacta corruisset.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:5)
-
Alii fractis [0570B] cervicibus et collo, alii semiputatis cruribus eorum aut brachiis, quidam ruptis visceribus ab intolerabili massa lignorum, nec ulla ope liberandi, una cum lignis in favillam et cineres redacti sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:7)