라틴어 문장 검색

Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:1)
quem si inaudita genera poenarum iubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore quam per se pudore torqueri, libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam et, pietatis paternae necessitatem si bene interpretor, te quoque absolve, qui conficeris occulto, quod filius publico maerore conficitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 2:2)
similes ergo efficiuntur his, qui spem suae confidentiae ponunt in eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:17)
in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 358:2)
Bromia Spes atque opes vitae meae iacent sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 11)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
Mira edepol sunt, ni hic in ventrem sumpsit confidentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 232)
satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 239)
os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam, confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 265)
occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae, nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 12)
Qua confidentia rogare tu a med argentum tantum audes, impudens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 195)
At confidentia illa militia militatur multo magis quam pondere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2181)
confidentia est inimicos meos me posse perdere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 4170)
Quis homo est tanta confidentia, qui sacerdotem violare audet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 230)

SEARCH

MENU NAVIGATION