라틴어 문장 검색

Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 1:1)
Et Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent barbari adservarentque corpus, ut ne aves quidem contingerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 47:2)
Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:16)
"nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI87)
Quanta fuerit hostibus caedendis ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur, - foedum etiam in barbaros.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 85:1)
Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte cum coeptat natura supraque extollere montes, quos tibi tum supra sol montis esse videtur comminus ipse suo contingens fervidus igni, vix absunt nobis missus bis mille sagittae, vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:12)
Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo, Aerato sonitu galeae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:3)
Iam clypeo telisque carens, non conditur ima Puppe, sed expositus, fraternaque pectore nudo Arma tegens, crebra confixus cuspide perstat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:60)
Inde rapi coepere rates, atque aequora classem Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:39)
Viscera tuta latent penitus, citraque cruorem Confixae stant tela ferae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:59)
Telaque confixis certant evellere membris, Exornantque deos, ac nudum pectore Martem Armis, Scaeva, tuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:89)
Non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen, Umbra senis moesti Scythicis confixa sagittis Ingeret has voces?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:60)
cum enim plenum sit 'expirantem', addidit 'flammas', ut alio loco 'animas', ut confixi expirant animas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 444)
penthesilea furens furentem ideo dixit, quia sororem suam in venatione confixit simulans se cervam ferire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4911)
et bene in ingenti indignatione Aeneae tamen nihil sacrilegum datur, vel cum sequatur 'confixi a sociis'. pereunt vel pro perierunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4285)

SEARCH

MENU NAVIGATION