라틴어 문장 검색

multitudinem quoque biduo post sponte et ultro confluentem operamque sibi in adserenda dignitate tumultuosius pollicentem conpescuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 16장 2:1)
tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuit repente secedere seque e medio quam longissime amouere:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 1:1)
Lentulus Gaetulicus Tiburi genitum scribit, Plinius Secundus in Treueris uico Ambitaruio supra Confluentes;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:6)
Hoc propugnaculum magnum ad lacuum Georgii et Champlain confluentem situm est, ideoque commeatum Novum Eboracum inter et Canadam tenet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.12)
Bonosus, ut scribitis, quasi filius ἰχθύοσ aquosa petit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:1)
Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:5)
Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:6)
Apud Confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 3:2)
Quod muliebre corpus crebris purga­tionibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:2)
Orion ergo postea venator factus, velut trium parentum viribus fisus, dum vellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, inmisso scorpione periit, et deorum miseratione relatus in sidera signum famosum tempestatibus fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5358)
oriuntur autem cum scorpione mense Octobri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6655)
vel certe ideo inter scorpionis bracchia, quae sunt libra, et Erigonen, quae est virgo, quia libra aequitas, virgo iustitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3312)
unam ad signum scorpionis, qua Hercules ad deos isse diceretur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 346)
'decedat' autem non pro occasu dixit, sed 'soli cedat', quo in scorpione posito cum ortu ipsius oritur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2223)
S. D. M. TVLLIO CICERONI S. v. b. e. e. v. Cum audissem M. Antonium cum suis copiis praemisso L. Antonio cum parte equitatus in provinciam meam venire, cum exercitu meo ab confluente Rhodam castra movi ac contra eos venire institui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 347)

SEARCH

MENU NAVIGATION