라틴어 문장 검색

Ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis decliuem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장5)
Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:1)
Et fortior miles ex confragoso venit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:5)
Confragosa in fastigium dignitatis via est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:2)
per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:11)
suspecta rarius occideris fecit freta.
(세네카, 아가멤논 10:19)
densa tenebras obruit caligo et omni luce subducta fretum caelumque miscet, undique incumbunt simul rapiuntque pelagus infimo eversum solo adversus Euro Zephyros et Boreae Notus:
(세네카, 아가멤논 10:24)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
" At ardua per quae vocamur et confragosa sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:1)
stupent ubi undae, segne torpescit fretum.
(세네카, Hercules Furens 12:2)
Perdomita tellus, tumida cesserunt freta, inferna nostros regna sensere impetus:
(세네카, Hercules Furens 14:1)
his fracta Calpe manibus emisit fretum?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:18)
pro comites, freta mediosque in amnes - quis;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:29)
properant placidos linquere portus iussi nautae, resonant remis pulsata freta:
(세네카, 옥타비아 5:18)
Te Tyrrhena, puer, rapuit manus, at tumidum Nereus posuit mare, caerula cum pratis mutat freta:
(세네카, 오이디푸스 6:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION