-
Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: " Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae?
- 사울이 요나탄에게 화를 내면서 말하였다. “이 더럽고 몹쓸 계집의 자식 놈아! 네가 이사이의 아들과 단짝이 된 것을 내가 모를 줄 아느냐? 그것이 바로 너의 망신이고 벌거벗은 네 어미의 망신이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장30)
-
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
- 진리를 거스르는 말을 하지 말고 네 무지를 부끄러워하여라. (불가타 성경, 집회서, 4장25)
-
In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit.
- (피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:1)
-
et ille nimia confusione conteratur, qui per eadem vincitur, per quae vincere nitebatur.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:10)
-
In tantum vero, inquit Boetius, priscae philosophiae studiis vis musicae artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eos lenis et quietus sopor reciperet, itaque expergefacti aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgarent, id nimirum scientes quod tota nostra animae compago corporisque musica coaptatione conjuncta sit;
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:6)
-
Unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:6)
-
Unus omnino per unionem personae, non per confusionem substantiae;
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:16)
-
Sed quum sciat femina nihil in tantum coamantis animum aggravare quantum si de ipsa sui corporis solatia largiatur, videas quanta mulier hominem cordis affectione peramet, quae propter auri vel argenti aviditatem extranei vel peregrini se committit arbitrio et coamantis animum non erubescit tanta confusione turbare ac propriae fidei ornamenta dirumpere.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:3)
-
Hoc casu fit gemma lutum, fit purpura saccus, Lux tenebre, species confusio, gloria casus, Risus tristicies, requies labor, alga iacinctus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:12)
-
Hac lue celestis regni proscriptus ab aula, Delictum luit exilio penaque reatum Angelus, a propria deiectus sede, tumore Fractus, deiectus fastu, liuore solutus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:22)
-
In multis errare manum Natura recordans, Erratum reuocare uolens culpasque priores Tergere, uel ueteres operis nouitate beati Excusare notas, hominem formare, beatum Cudere, perfectum complere, creare modestum Temptat, quo possit ueteres uelare reatus, Erranti mundo dans de tot milibus unum, Qui rectum sibi deffendat, scrutetur honestum, Damnet avariciam, diffundat munera, curet Excessus, medium teneat, proscribat abusus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:6)
-
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)
-
Hec est que primos casus primeque parentis Abstersit maculas, uincens uirtute reatum, Diruta restituens, reddens ablata, rependens Perdita, restaurans amissa, fugata repensans, Post uespertinos gemitus noua gaudia donans, Post mortis tenebras uite nouitate relucens;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:2)
-
Hic est qui nostram sortem miseratus, ab aula Eterni patris egrediens, fastidia nostre Sustinuit sortis, sine crimine criminis in se Deffigens penas et nostri damna reatus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:11)
-
In multis etiam damnat sua fata, reatus Excusare uolens facto meliore nouisque Artibus, atque noua medicina tergere morbum.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:5)