라틴어 문장 검색

Caesis post dubium certamen Licinianis viginti peditum milibus et equitum ferratorum parte, Licinius cum magna parte equitatus noctis auxilio pervolavit ad Sirmium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 4:4)
Uberes enim crines leniter remissos et cervice dependulos ac dein per colla dispositos sensimque sinuato patagio residentes paulisper ad finem conglobatos in summum verticem nodus astrinxerat.
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:5)
"non caedi, non rapinae manus afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:10)
Nam cum in uterum, inquit, mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus conglobatur, coagulaturque fitque ad capiendam figuram idoneum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 8:2)
At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati parati in proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장50)
Namque si se ipsa multiplicet vel per latitudinem vel etiam per profunditatem vel si quem numerum in suam conglobet quantitatem, continuo alter exoritur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:4)
Nonne videbantur, quamvis adamante rigentes, turribus invalidis fragiles procumbere muri ferrataeque Getis ultro se pandere portae?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:70)
Audieram memorande tuas Stymphale volucres spicula vulnifico quondam sparsisse volatu, nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae visa diu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice1)
gaudia quae rursus, cum post victricia tandem classica sidereas ferratum pectus in ulnas exciperes, castae tuto per dulcia noctis otia pugnarum seriem narrare iuberes!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae105)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
stant ardua ferro moenia, ferrati postes, inmensaque nectit claustra chalybs.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:126)
ferratus lascivit apex horrorque recessit Martius et cristae pacato fulgure vernant.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:74)
dant tenebrae Manesque locum plantisque resultant Tartara ferratis, donec Phlegethontis in unda constitit et plenos excepit lampade fluctus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:254)
complentur vario ferrata sedilia coetu torvaque collectis stipatur curia monstris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:13)
"quanam de gente" rogabat "ferrati venere viri?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:242)

SEARCH

MENU NAVIGATION