라틴어 문장 검색

Olli subridens hominum sator atque deorum, voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:1)
" Olli subridens sedato pectore Turnus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:11)
" Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:13)
" Olli subridens hominum rerumque repertor "Es germana Iovis Saturnique altera proles:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:22)
coniectura dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 113:2)
aliter enim oraculorum aliter augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 67:1)
at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se magistratui:
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:4)
Tunc manicha colecta ad os subrisit, et risu iam favet dans.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. 1:10)
tum gaudens torquente ioco subridet amator vulnere iamque suam parcenti pistre flagellat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 12)
commutat commota manus ac pollice docto pingere philosophi victricem Laida coepit, quae Cynici per menta feri rugosaque colla rupit odoratam redolenti forcipe barbam, subrisit Pallas castoque haec addidit ore:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium62)
moxque subridens:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:19)
inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria ignoro, quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius, compellato tacente respondit, subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, ioci plenus, per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset iniuriae, colligit itaque sese trebacissimus senex et, ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 12:1)
Illi subridens Ithacus paulum ore remisso:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:20)
haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 474:1)
ego Teresiam coniectorem advocabo et consulam quid faciundum censeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1117)

SEARCH

MENU NAVIGATION