라틴어 문장 검색

Congrediendum igitur censuit et, tamquam in acie quadam, cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 9:1)
Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:29)
Proportio est duorum terminorum ad se invicem quaedam habitudo et quasi quodammodo continentia, quorum compositio quod efficit, proportionale est. Ex iunctis enim proportionibus proportionalitas fit. In tribus autem terminis minima proportionalitas invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:7)
nec minus se ab milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 52장4)
nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 11:2)
rogatus sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod omnes,' eleganti temperamento inter coniugalem amorem et senatoriam necessitatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장8)
discubitum inter convivas, oscula complexus, noctem denique actam licentia coniugali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 27장2)
quod si maxime continentia tua laudetur, non tamen sapienti viro decorum fuerit unde amico infamiam paret inde gloriam sibi recipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장4)
hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 3:2)
quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 4:2)
dicitur etiam meditatus edictum, quo ueniam daret flatum crepitumque uentris in conuiuio emittendi, cum periclitatum quendam prae pudore ex continentia repperisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 32장 1:5)
Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi Patris imitaretur triumphum usque ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes victoria emensus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 22:1)
Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et dementia vincerentur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 25:1)
"cape regis animum et in eam fortunam, qua dignus es, istam continentiam perfer."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 22:6)
Cibo certe abstinuit omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION