라틴어 문장 검색

Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:4)
"Ille in ecclesia legit et te aspiciunt universi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta;"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:21)
tetigit captiva cubile 'tetigit' non cum fiducia coniugali ascendit, sed ut solent captivae dominorum toros paventes leviter contingere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3246)
quidam 'iugali' accipiunt pro 'coniugali', per aphaeresin dictum, quae fit cum de prima parte verbi syllaba detrahitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 163)
et 'placito' alii volunt vel universis hominibus, id est coniugali amori, vel legibus dictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 385)
aut generaliter curarum coniugalium interpres, hoc est media et conciliatrix:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6082)
ivgales coniugales, matrimonio et sanguine conceptos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3208)
Varro coniugales deos suspicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 47)
Pompa explicatur, turba concurrit frequens, Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.4)
mancipatum - ita vulgo ex moribus hominis loquebantur - foeda et insolita parentibus indulgentiae simulatione captabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:2)
Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 2:2)
haec dum sequuntur, perfidi praedonis in ius venerant, et mancipatam fumido vitam barathro inmerserant.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias12)
praefectus istis inminens negotiis Asclepiades ire mandat milites ecclesiasten usque de sacrariis raptare plebem mancipandam vinculis ni disciplinam Nazarenam respuat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.116)
"Christum secuta Patris intrat gloriam, disiuncta Christo mancipatur Tartaro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1183)
Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION