라틴어 문장 검색

et motos senatu excusatosque simul propositurum ut iudicium censorum ac pudor sponte cedentium permixta ignominiam mollirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장7)
Igitur Vitellius, nomine censoris servilis fallacias obtegens ingruentiumque dominationum provisor, quo gratiam Agrippinae pararet, consiliis eius implicari, ferre crimina in Silanum, cuius sane decora et procax soror, Iunia Calvina, haud multum ante Vitellii nurus fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장1)
Seneca missum ad se Natalem conquestumque no- mine Pisonis quod a visendo eo prohiberetur, seque rationem valetudinis et amorem quietis excusavisse respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장1)
At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 1:1)
inferioris Germaniae legiones diutius sine consulari fuere, donec missu Galbae A. Vitellius aderat, censoris Vitellii ac ter consulis filius:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장4)
at Cato, censor cum eodem Flacco factus, severe praefuit ei potestati.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 3:1)
lege autem agraria promulgata obnuntiantem collegam armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum nec quoquam reperto, qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, qualia multa saepe in leuioribus turbis decreta erant, in eam coegit desperationem, ut, quoad potestate abiret, domo abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 1:3)
censores creari desitos longo interuallo creauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 37장 1:3)
Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:2)
sed Gallo quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso laudauit quidem pietatem tanto opere pro se indignantium, ceterum et inlacrimauit et uicem suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis, quatenus uellet, irasci.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 2:2)
Salinator uniuersas tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:1)
Corinthiorum uasorum pretia in immensum exarsisse tresque mullos triginta milibus nummum uenisse grauiter conquestus, adhibendum supellectili modum censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannis temperandam, dato aedilibus negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne opera quidem pistoria proponi uenalia sinerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 1:2)
Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:1)
recognitione equitum iuuenem probri plenum, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens censorem suum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:2)
ac sic quoque reprehensionem uerens, et Appium Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in senatum adlegisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos non ipsos, qui manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION