라틴어 문장 검색

post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:1)
deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat alteroque anno < . . . . . . >, consalutauit Augustam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 1:2)
Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusaverant bellum, feroces deposcunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 6:1)
et milites Philippum consalutatum regem appellant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 7:2)
Oppidani, acerbitatibus praesidiario de more vitam agendi, variisque contumeliis, quibus obnoxii fuerant, liberati solutique, Washingtonium liberatorem et servatorem consalutant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.84)
Agricolae prisci, fortes paruoque beati,condita post frumenta leuantes tempore festo corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,cum sociis operum pueris et coniuge fidaTellurem porco, Siluanum lacte piabant,floribus et uino Genium memorem breuis aeui.
(호라티우스의 두번째 편지, 162)
nam quae docta nimis cupit et facunda videri, crure tenus medio tunicas succingere debet, caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI230)
Apud Confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 3:2)
ἀπόλλων Φιλήσιος, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione consalutamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 49:2)
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos Agrorum pecorisque deo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:5)
Hunc non ruricolae Panes, nemorumque potentes Silvani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu Sacra deum, structae diris altaribus arae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:2)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Cyparissus autem Telephi filius fuit, amatus ab Apolline, vel ut alii, a Silvano.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6804)
arvorum pecorisque deo publica caerimoniarum opinio hoc habet, pecorum et agrorum deum esse Silvanum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6011)
nam Apollo amavit Daphnen, Pan Syringa, Silvanus Cupressum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 264)

SEARCH

MENU NAVIGATION