라틴어 문장 검색

Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
In hac voluptate consenui."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:5)
In hac ille praetorius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit et ob hoc unum felix habebatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 3:2)
ad eum transeamus, qui consenuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:9)
denis uicenisque annis inter bella iuuentus consenuit;
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 7:2)
Alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:12)
Quid enim est, cur reges consenuerint liberisque ac nepotibus tradiderint regna, tyrannorum exsecrabilis ac brevis potestas sit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:2)
Notissima vox est eius qui in cultu regum consenuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 180:1)
Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 142:3)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
stupent ubi undae, segne torpescit fretum.
(세네카, Hercules Furens 12:2)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
haud ulla carina consenuit, fallit portus et ipse fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 742)
Hic tantum curiositas humana torpescit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:3)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION