라틴어 문장 검색

cum autem in ipsam partem orbis venerint, in qua sit ortus eius, qui nascatur, aut in , quae coniunctum aliquid habeat aut consentiens, ea 'triangula' illi et 'quadrata' nominant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 131:3)
divinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorumque consentientium multitudine completum esse mundum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 177:3)
nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 4:21)
ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:2)
erexerat enim se civitas in retinenda libertate consentiens, nos tum nimis acres, vos fortasse sapientius excessistis urbe ea quam liberaratis, Italiae sua vobis studia profitenti remisistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 4:7)
fortem et liberum animum, quo et consul et nunc consularis rem publicam vindicasti, sine constantia et aequabilitate nullum esse putaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 11:2)
in quo vehementer eum consentiens Etruria movebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 9:1)
Alii voluptatem finem esse voluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplinanunc [disciplina] notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa voluptate consentiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 176:1)
isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem et aequabilitatem aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 6장 1:2)
Elaborant alii in lenitate et aequabilitate et puro quasi quodam et candido genere dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:5)
una virtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 2:1)
cum vero eodem quasi maxumus quidam magister populus accessit atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturae vim vidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:2)
ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene iudicantium de excellenti virtute, ea virtuti resonat tamquam imago;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:5)
et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque dicitur pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 31:1)
adiunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis vitae consentiens et paene conspirans, tum summa iucunditas e cotidiano cultu atque victu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION