라틴어 문장 검색

Repetas tecum tot patrocinia, tot clientelas et maximum beneficiorum tuorum, rempublicam ipsam:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 7:6)
Si in clientelam felicis hominis potentisque perveneris, aut veritas aut amicitia perdenda est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 678)
itaque plebei scitum, quo oneratus magis quam honoratus sum, primus antiquo abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 369:1)
famaene credi velis quanta urbs a te capta sit, quam posteris quoque eam spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari venerit, nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de nobis ostendat, incolumesque familiae vestrae sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 433:1)
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos praestare decet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 648:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION