라틴어 문장 검색

itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare ut opem ferret ac servaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 389:2)
sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντεσ, circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντεσ, item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντεσ, consonantesque, quos appellant συνηχοῦντασ. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장2)
item consonantes sunt, in quibus ab imis auxiliata cum incremento scandens egrediatur ad aures diserta verborum claritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장5)
Nam testimonium et informatio sensus semper est ex analogia hominis, non ex analogia universi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:6)
quin contra, omnes perceptiones, tam sensus quam mentis, sunt ex analogia hominis, non ex analogia universi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:3)
excepta illa magna fallacia sensuum nimirum quod constituant lineas rerum ex analogia hominis, et non ex analogia universi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:3)
euphoniae vel Iubae ratione in conpositione producuntur, si tamen 'i' sequatur, quae licet non sit consonans, potest tamen in declinatione pro consonante haberi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5224)
veritas vero quia patitur aeque brevem esse vel longam vocalem, cum est sola, quam cum eam consonantes una pluresve praecedunt, certe dimensione pedum syllaba, quae est brevis, insequente alia vel longa vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut agrestem tenui musam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 342:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION