라틴어 문장 검색

doces me, quomodo inter se acutae ac graves consonent, quomodo nervorum disparem reddentium sonum fiat concordia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 9:2)
fac potius, quomodo animus secum meus consonet nec consilia mea discrepent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 9:3)
Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 7:5)
citius interea mihi edissere ubi sit natus, ubi frater tuus.
(세네카, 아가멤논 17:32)
Edissere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:21)
Edissere agedum, flamma quo victa est modo?
(세네카, Hercules Oetaeus 24:11)
edissere agedum, quo cadat fato parens.
(세네카, 오이디푸스 10:13)
vos autem de viro, quo 1 loquimur, si novam sententiam meam sequimini, secundum vestram veterem consonate.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 25:2)
"tunc omnis in astris consonet arcana volucris bona murmura lingua, si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum alitibus praetexe diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권181)
Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:1)
Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 12:1)
productus et in contionem Laelius eadem edisseruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 100:1)
postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab lubentibus decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 588:1)
nam sicut pleraque nova commenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi non quem ad modum agatur edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 521:1)
paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 498:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION