라틴어 문장 검색

Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 1:2)
Emensis itaque longis intervallis et planis, cum Hadrianopolim introisset, urbem Haemimontanam, Uscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim recreans vires, comperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes, consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et firmis, cum animarentur roboris sui fiducia, abunde per stationes locatae confines, sed observante cura pervigili proximorum, nullam videndi vel audiendi quae ferebant, furari potuit facultatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 15:1)
Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 6:1)
Magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto, industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse, apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore, obligata cervice sua spondebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 3:2)
Duxeruntque obsides , et obedire praeceptis deinde promptissime spoponderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 11:4)
Verum aspectu primo exercitus tamquam fulminis ictu perculsi, ultimaque cogitantes, vitam precati, tributum annuum delectumque validae iuventutis et servitium spoponderunt, abnuere parati si iuberentur aliorsum migrare, ut gestibus indicabant et vultibus, locorum confisi praesidio, ubi lares post exactos dominos fixere securi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 3:2)
et multis ultro citroque deliberatis, placuit Antonino suadente, ut Ursicino procul amoto, despectoque duce novello, posthabitis civitatum perniciosis obsidiis, perrumperetur Euphrates, ireturque prorsus, ut occupari possint provinciae, fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis (nisi temporibus Gallieni,) intactae, paceque longissima locupletes, cuius rei prosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 3:2)
Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 4:1)
Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 13:3)
Ad quae vos ex more fidentium ducum, iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mi navaturo sedulam et sollicitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 7:1)
Ut enim mea mens augurat Iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si ventum fuerit comminus, ita pavore torpescent, ut nec oculorum vestrorum vibratae lucis ardorem, nec barritus sonum perferant primum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 15:1)
Iamque muris propinquans, cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandum, sermone cum leni tum aspero et minaci, hortabatur ad deditionem defensores, qui ad colloquium petito Ormizda, promissis eius et iuramentis illecti, multa sibi de lenitudine Romana spondebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 8:1)
Hocque impetrato, praesidiorum praefectus, demissus per funem, ductusque ad imperatorem (ut obsecravit), vita cum impunitate sibi consortibusque suis firmiter pacta, redire permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 21:1)
Quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem, uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 3:1)
Valentinianus Valentemfratrem suum Nicomediae tribunum stabuli, ac mox apud Constantinopolim in Hebdomo, consentiente exercitu, consortem imperii constituit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION