라틴어 문장 검색

Atque haec omnia deducuntur ad sensibile per effectus conspicuos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:7)
Illud etiam in eo sit conspicuum, quod mores patrios cum moribus exteris non commutaverit, sed potius quod consuetudines patrias iis quae peregre didicit tanquam floribus asperserit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:54)
Virtutes apertae et conspicuae laudes pariunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:2)
Fontes duorum generum intelligio, unum qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis, alterum nitidum aquae purae receptaculum, quadratum pedum triginta vel quadraginta, illime, sine coeno aut piscibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:5)
Qui realis solummodo est, ei multa virtute opus duco, sicut gemma quae sine ornamento omni inseritur e purissimis et nitidissimis esse debet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:2)
In te conspicuos animi defigere uisus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 24:1)
eoque fit, ut omnia venarum quasi capitula conspicua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장22)
eoque fit, ut omnia uenarum quasi capitula conspicua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:3)
eoque fit, ut omnia venarum quasi capitula conspicua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 6:4)
hi nostra nitidos postes obducere myrto contendant;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:136)
iamque vale Phrygiae tellus perituraque flammis moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces, mox campi nudumque solum!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:179)
Dictis ante tamen princeps confirmat ituros aggere conspicuus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:278)
Pervenit ad aures vox iucunda deae strepituque excita resedit et reliquum nitido detersit pollice coctum utque fuit, turbata comas, intecta papillas, mollibus exurgit stratis interque suorum agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores (hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque praefecit thalamis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae17)
Alto colle minor, planis erectior arvis conspicuo clivus molliter orbe tumet ardentis fecundus aquae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus4)
nitidos stupefacta iuvencos Luna premit pigrosque polus non concitat axes parturiente rogo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix24)

SEARCH

MENU NAVIGATION