라틴어 문장 검색

humi in brevi muros illius dejecit, portas et vectes ferreos diruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:3)
Interea quidam peregrinorum ad portas urbis contendentes, seras et vectes ferreos avellunt, totumque vulgus ad auxilium intromittunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:1)
Turci vero, qui in grandine sagittarum confundunt et resistunt, econtra per moenia et turres diffusi, strages et gravia vulnera Christianorum non parce multiplicabant, et ad portas et vectes ferreos concurrentium multitudinem, lapidum incessabili jactu, sulphuris quoque ac picis ferventis [0698A] effusione suffocabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:2)
hoste discursatore rupium abscisa volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 6:2)
ex Alamannis vero sex milia corporum numerata sunt, in campo constrata, et alii inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 63:3)
Moxque ad locum praedictum est ventum, flumine pontibus constratis transmisso, occupavere terras hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:4)
Ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis, roboreque abietum magno, semitas invenere constratas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 9:1)
Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato, sollicitarum gentium opinione praeventa, visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 14:3)
Iamque resultantibus armis et tubis, uno parique ardore hinc indeque pugnabatur audaci conflictu, latiusque sese pandente manu Romana, cum Persas occultari viderent, pavore impositorum aggeribus tormentorum, pulsabant turrim ariete, et cum ligonibus et dolabris et vectibus scalae quoque propinquabant utrimque convolante missilium crebritate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 21:2)
classis Romana milli et centum navium adveniens consternit Euphratem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장2)
Itaque humo late stagnante, altero die militi requie data, imperator ipse praegressus, constratis periculis multis ex utribus pro copia pontibus, itidemque navibus confectis e palmarum trabibus exercitum non sine difficultate traduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 11:1)
Constratis postridie pontibus, exercituque travecto, et metatis alibi salubrius castris, vallo duplici circumductis, quoniam (ut diximus) timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans, si gradiens prorsus, a tergo relinqueret quos timeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 6:1)
Super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes, cum quibus aggeres quoque equorum constrati, cadaveribus campos implerant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:1)
eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui uectem perfossor et qui gladium sicarius.
(아풀레이우스, 변명 30:4)
ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION