라틴어 문장 검색

Nec mora, consilio ejusdem Roberti cardinalis, cleri quoque ac totius populi electione, Evermerus quidam, vir et clericus boni testimonii, praeclarus ac hilaris distributor eleemosynarum, vice et loco Dagoberti patriarcha constitutus successit, omni studio religionis ac bonae conversationis, in amore fraternitatis et charitate, illic in templo Dominici sepulcri Deo serviens, et regi Baldewino contra Sarracenos et incredulos fidelis adjutor existens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:6)
Omnia autem spolia occisorum seu submersorum diripientes, inter se partiti sunt gaudentes et exsultantes hanc fortunam victoriae suae sic ex improviso suis manibus incidisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:6)
Boemundus dehinc sic Tankrado ad obtinendam urbem et ejus principatum, [0647C] loco Baldewini constituto, Antiochiam cum suis reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 82:5)
Quod juxta hoc constitutum adimplentes, mox prima luce orta, egressi ab urbe in omni armatura et virtute, qua poterant, repentino fragore et clamore vehementi agressi sunt castra adversariorum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:5)
Et sub manu traditoris Botheri constituti, Tankrado nuntios dirigunt, eo quod vir Christianus et bellator praecipuus fuerit, quatenus assumptis viribus et sociis, ad eos transiens, primatum civitatis et regionis apprehenderet ac deinceps obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:3)
Non minus ab altera machina milites regis inibi constituti, Turcos Tyriosque impugnabant, et sic eos ab ostio progressos arcu Baleari ferientes perimebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:4)
Dehinc rege a languore suo relevato, Arnolfus cancellarius sepulcri Dominici, nunc antistite Gobelino mortuo, patriarcha electus et constitutus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:1)
Godefridus de Burs sexaginta equites in sua acie retinens, cum omni comitatu robustorum peditum in medio constitutus, [0714D] audacter pastores pastorumque magistros impetit, praedam abducere conatus, et omnibus viribus rapinae insistens, nimium processit inter manus defensorum gregis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:9)
Quilibet certe servando predicta se divitem facere poterit, nisi fortein guerra sit constitutus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 55:1)
Quare quidam philosophus dixit, "Nemo in guera constitutus satis divesesse potest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 55:3)
ita homo in guerra constitutus, quanto maiorem, tanto maiores sumptus illumfacere oportet;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 56:2)
"Nullus mihi dies per otium transit, partio noctem nocturnis studiis, non vaco sompno, sed succumbo, et oculosvigilia fatigatos cadentesque in opere castigatos detineo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:22)
Partiendum est onus, sub quo in via deficias;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:9)
Septimo demum errasti quia, facta partita, non es secutus voluntatemet sensum sapientium et amicorum, sed potius voluntatem ac sensum multitudinisstultorum atque errantium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 173:1)
quare in partitis, quæ in consiliis fieri consueverunt, semper succumbunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 173:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION