라틴어 문장 검색

dum haec in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 640:1)
consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 415:1)
Q. Fulvio et L. Manlio consulibus eadem provincia quae superioribus, pari numero copiae peditum equitum, civium sociorum decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 522:2)
Claudius praetor militibus legionis quartae et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas ut convenirent ediceret, eamque provinciam dum consul inde abesset tutaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 50:2)
inde consules praetoresque provincias sortiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 168:4)
nec ante consulem de provincia decedere quam deditos in sedem suam Ligures restituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 85:2)
Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 189:3)
tum demum consules in provinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 221:1)
C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de provinciis consulum praetorumque actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 361:1)
pro consule illum Hispaniam provinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 210:1)
et soluta obsidione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 70:1)
de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules provincias sortiti essent atque is consul cui Macedonia provincia evenisset ad populum tulisset, ut Philippo, regi Macedonum, indiceretur bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 48:1)
Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules designatos circum prouincias exercitusque dimisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:3)
consules inde partiti provincias:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 241:1)
consules inter se provincias partiti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 432:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION