라틴어 문장 검색

Sed ille avidae semper ad ulteriora cupiditatis, parvi habitis vetantium dictis, et increpitis optimatibus, quod ob inertiam otiique desiderium, amitti suaderent prope iam parta regna Persidis, flumine laeva relicto, infaustis ductoribus praeviis, mediterraneas vias arripere citato proposuit gradu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 3:1)
Hoc etiam loco relicto, cum ad tractum Maranga appellatum, omnis venisset exercitus, prope lucis confinia immensa Persarum apparuit , cum equestris magistro militiae, filiisque regis duobus, et optimatibus plurimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 11:1)
Erat tamen pro nobis numen dei caelestis aeternum, et Persae praeter sperata priores, super fundanda pace oratores Surenam et optimatem alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 5:1)
castillis ex pacto Persis optimatibus assignantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장3)
Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus, Persicis optimatibus assignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 12:1)
Dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto, quod ipsi quoque deferetur trabea consularis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 16:1)
Agentes igitur in memoratis urbibus principes, sumpsere primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis gravibus rem Romanam afflixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 6:1)
Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas, vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione repressit, Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus defluentem, superatas proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 10:1)
Praetextatus ex urbi praefecto, et ex vicario Venustus, et ex consulari Minervius, oraturi ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam, inusitato et illicito more, tormentis exponeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 24:3)
Circa hos dies Lollianus, primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio, descripsisse, exsulque mittendus (ut sperabatur) patris impulsu, provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum adduci, de fumo (ut aiunt) in flammam, traditus Phalangio (Baeticae consulari) cecidit funesti carnificis manu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 26:1)
Transiit cum notario dux (ut iussum est) statim, fodereque per militem quem duxit fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat successorem, eodemque puncto quidam optimates Alamanni venere, obsidum patres, quos lege foederis mansuraeque diutius pacis haut aspernanda pignora tenebamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 6:1)
Verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, eisdemque aegre digressis, ex abdito collis propinqui sinu, barbaricus prosiluit globus, optimatibus tum danda responsa (ut intellegi dabatur) opperiens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 8:1)
) funus eius per vespillones elatum, pullati praecedere honorati complures, inter quos et fratres iussi sunt consulares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 13:3)
Bitheridum vero et Hortarium (nationis eiusdem primates), item regere milites iussit, e quibus Hortarius, proditus relatione Florenti, Germaniae ducis, contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse, barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 7:2)
Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac assuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se venire iuberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION