라틴어 문장 검색

Illud quoque ferri non poterat, quod cum legibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 6:1)
Post haec Theoderico Verona consistente propter metum gentium facta est lis inter Christianos et Iudaeos Ravennates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 3:1)
Verum pietas Dei non concessit sanguinem finem litis finiri.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:11)
Musca mouens lites formicam uoce fatigat, Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:1)
Hanc litem pax domat.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:9)
est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia;
(아풀레이우스, 변명 72:6)
nulla domus unquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret, litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter;
(아풀레이우스, 플로리다 22:2)
"Quae res nobis non mediocres lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:5)
Pacis auctor, ultor litis,
(ARCHIPOETA, II82)
Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:1)
Nunc autem plerique, inquit, partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 7:1)
Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 1:1)
Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:8)
Lis namque inter eos et controversia super mercede haec fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 5:1)
petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION