라틴어 문장 검색

hanc ubi ducentem longe socia agmina vidit, trux puer et nullo temeratus pectora motu deriguit forisque novum bibit ossibus ignem, nec latet haustus amor, sed fax vibrata medullis in vultus atque ora redit lucemque genarum tingit et impulsum tenui sudore pererrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권123)
quis temerator oberret agmine femineo, tacitus sibi risit Achilles, illum virgineae ducentem signa catervae magnaque difficili solventem bracchia motu - et sexus pariter decet et mendacia matris - mirantur comites, nec iam pulcherrima turbae Deidamia suae tantumque admota superbo vincitur Aeacide, quantum premit ipsa sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권247)
tamen, quod non mors lenta iacentis exedit puerile decus, manesque subivit integer et nullo temeratus corpora damno, qualis erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus68)
"illa tamen superi, nec quod tibi, Delia, castos prolapsum fontes specula temerare profana heu dominum insani nihil agnovere Molossi, deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit in subitos regina lacus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권73)
"quidquid es, aeternus Phoebo dolor et nova clades semper eris mutisque diu plorabere Delphis, hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatam Delon et intonsi eludet penetralia Branchi, nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam limina nec Lyciam supplex consultor adibit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권103)
"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
quantus Apollineae temerator matris Averno tenditur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권5)
Malum consilium consultori pessimum est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M14)
Non ego temptauit nulli temeranda uirorum audax laudandae sacra docere deae, nec mea mortiferis infecit pocula sucis dextera nec cuiquam trita uenena dedit, nec nos sacrilegos templis admouimus ignes, nec cor sollicitant facta nefanda meum, nec nos insanae meditantes iurgia mentis impia in aduersos soluimus ora deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 54)
Romanos Roma circumsessa, coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae, foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua non averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:2)
principibus tamen e cunctis non defuit unus me puero, ut memini, ductor fortissimus armis, conditor et legum, celeberrimus ore manuque, consultor patriae, sed non consultor habendae relligionis, amans ter centum milia divum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3144)

SEARCH

MENU NAVIGATION