라틴어 문장 검색

referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 231:1)
sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa, quod in consulem facta putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 25:5)
neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 552:1)
consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:1)
in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 329:1)
propter quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet, neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, res publica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum - nam coire patricios tribuni prohibebant - sine certamine ingenti, redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:2)
Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 56장1)
et res ita est firma ut debet esse, quam consules de consili sententia decreverunt cum et lege et senatus consulto cognoscerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16F 3:4)
nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse, qui exercitum praetori dederit - potuisse enim, sicut non praetoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto ne per praetorem sed per consulem gereretur - aut consulem, qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit ut bello interesset, quod sine eo geri fas non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 558:1)
Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur videret ne quid res publica detrimenti caperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 44:1)
memoria teneo Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audivisse, cum diceret adulescentulo se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장1)
quam ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16D 1:4)
missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 455:1)
senatuque extemplo ad aedem Bellonae vocato, multis verbis invectus in praetorem qui, cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos haberetur referre ad senatum debuisset, adversus se pro hostibus senatus consultum fecisset, quo victoriam suam ad Ligures transferret dedique iis prope consulem praetor iuberet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 88:2)
cum decerneretur frequenti senatu, contra pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio, ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION