라틴어 문장 검색

Quamobrem altiores contemplationes si forte usquam emicuerint, opinionum vulgarium ventis subinde agitatae sunt et extinctae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:39)
Omnes enim ante nos, qui ad artes inveniendas se applicuerunt, conjectis paulisper in res et exempla et experientiam oculis, statim, quasi inventio nil aliud esset quam quaedam excogitatio, spiritus proprios ut sibi oracula exhiberent quodammodo invocarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:5)
et quod in contemplatione instar causae est, id in operatione instar regulae est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:3)
Ratio eorum, qui acatalepsiam tenuerunt, et via nostra initiis suis quodammodo consentiunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:1)
Itaque contemplatio fere desinit cum aspectu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:3)
Adamant homines scientias et contemplationes particulares;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:1)
Hujusmodi vero homines, si ad philosophiam et contemplationes universales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent, et corrumpunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:4)
quinetiam Gilbertus, postquam in contemplationibus magnetis se laboriosissime exercuisset, confinxit statim philosophiam consentaneam rei apud ipsum praepollenti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:7)
Ingenia enim constantia et acuta figere contemplationes, et morari, et haerere in omni subtilitate differentiarum possunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 112:4)
Contemplationes naturae et corporum in simplicitate sua intellectum frangunt et comminuunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:1)
contemplationes vero naturae et corporum in compositione et configuratione sua intellectum stupefaciunt et solvunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:2)
itaque alternandae sunt contemplationes istae, et vicissim sumendae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:6)
atque etiam politiae civiles (praesertim monarchiae) ab istiusmodi novitatibus, etiam in contemplationibus, essent aversae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:3)
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)
Dicendum porro est et de vitiosa materia contemplationum, praesertim in philosophia naturali.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION