라틴어 문장 검색

His ego respondebo et* exilium saepe contemptione omni carere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 98:2)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Nullus enim affectus vindicandi cupidior est quam ira et ob id ipsum ad vindicandum inhabilis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:3)
Si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum erit admissura res publica, si valetudo illum impediet, quomodo navem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter, quod inhabile sciet, non accedet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:4)
Quae dignitas, cuius non prae- textam et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille maculae et extrema contemptio ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:5)
" Licet et ita finire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, honesti cultorem, virtute contentum, quem nec extollant fortuita nec frangant, qui nullum maius bonum eo quod sibi ipse dare potest noverit, cui vera voluptas erit voluptatum contemptio.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 19:2)
et ideo festis paschalibus inhabilem memorata ratio probat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:15)
quid de religionibus atque auspiciis, quae propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est, loquar?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 445:3)
ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 435:1)
sine consilio publico, sine imperio multitudinem, nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabilem fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 229:2)
captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et naves omnes tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 374:1)
cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum qui propiores continentis litori erant in Erythraeam enarunt, pars velis datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 348:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION