라틴어 문장 검색

Fortissimus jure habebatur, cautus, prudens, rei militaris peritissimus, vitae integerrimus, disciplinae militaris maxime amans, gloriae appetens, vitae profusus, audax in periculis, pecuniae contemptor.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.94)
Nepotianus noster aurum calcans scedulas consectatur, sed, sicut sui in carne contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum ecclesiae investigat ornatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:13)
Et quis tune hominum contemptor numinis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI172)
Adeo autem omnem pietatem in sacrificiis quae dis exhibenda sunt ponit, ut propter contrariam causam Mezentium vocaverit contemptorem deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:1)
Neque enim, ut Aspro videtur, ideo contemptor divum dictus est, quod sine respectu deorum in homines inpius fuerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:2)
Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemptor deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:1)
Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor, Quos colere debet, laesit impio versu, Erret per urbem pontis exul et clivi, Interque raucos ultimus rogatores Oret caninas panis inprobi buccas;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V1)
secvrus amorum germanae aut contemnens, id est neglegens, non curans amores sororis, ut securi pelagi atque mei, id est contemptores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3502)
non adversata legitur et 'aversata'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1279)
illi enim dicuntur non fato perire sed merito, qui maxima in deos et non ignoscenda committunt, ut Salmoneus, ut contemptor divum Mezentius, ut Tityus, ut Ixion:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69626)
primus init bellum non mirum si sacrilegus et contemptor deorum contra piam gentem prior arma corripuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6471)
contemptorque deum mezentius quis enim iustius quam sacrilegus contra pios et praepararet bellum et gereret?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 71)
est hic animus lucis contemptor, hoc est iste animus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2033)
sic pater ille deum faciat bene in perniciem contemptoris deorum deos invocat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8751)
sed Carpos cum in Maeandrum fluvium cadens esset extinctus, Calamus, patrem propter hoc scelus aversatus, aufugit rogavitque Iovem, ut finem suis luctibus daret sibique mortem praestaret, ut amato post obitum iungeretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 486)

SEARCH

MENU NAVIGATION