라틴어 문장 검색

omnium simul rerum, quarum immodica cupido inter mortales est, agri pecuniae honorum, discrimine proposito, conterriti patres cum trepidassent publicis privatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem invento collegas adversus tribunicias rogationes comparaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 368:1)
his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 283:1)
iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 395:2)
essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 396:1)
hic maior solito adparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 150:1)
Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 346:1)
inde Tegeam contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 307:1)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 460:1)
ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit ut Patavinorum in Venetia seditionem comprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 319:2)
nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION