라틴어 문장 검색

Hoc genus machinae polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circumitionibus et facilitatem summam praestat et celeritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장45)
in eius tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tangentes axem et extremam tympani circumitionem, quae dividunt aequalia in tympano spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장5)
in capitibus circino dividentur circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes octo, eaeque lineae ita conlocentur, ut plano posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae inter se respondeant, et quam magna pars sit octava circinationis tigni, tam magna spatia decidantur in longitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장5)
deinde traicitur oblique ad insequentis longitudinis et circumitionis decusis, item ex ordine progrediens singula puncta praetereundo et circum involvendo conlocatur in singulis decusationibus, et ita pervenit et figitur ad eam lineam recedens a primo in octavum punctum, in qua prima pars est eius fixa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장10)
eae autem involvendo se agent axem, axis vero tympanum, cuius dens circumactus singulis versationibus singulos secundi tympani dentes inpellendo modicas efficiet circumitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장21)
igitur circumitio tympani plani quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet per canaliculum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장23)
hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장14)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION