라틴어 문장 검색

haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit, eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera infera prima ultima media videremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:3)
Certe si tanta sit velocitatum disparitas ut vincatur etiam resistentia omnis, quae tam ex contiguorum & inter se labentium corporum attritione, quam ex continuorum & ab invicem separandorum cohaesione & elevandorum ponderibus oriri solet;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:5)
deinde ex his contiguis factis conflari annulum fluidum, rotundum ac corpori S concentricum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 70:3)
Si corporis attracti, ubi attrahenti contiguum est, attractio longe fortior sit, quam cum vel minimo intervallo separantur ab invicem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 2:1)
Nam partes sphaericae contiguae se mutuo premunt aequaliter in puncto contactus, per motus Legem III.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 8:3)
Partes igitur duae quaevis sphaericae non contiguae, quia pars sphaerica intermedia tangere potest utramque, prementur eadem vi. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 8:6)
Proinde corpus quod specifice gravius est quam Fluidum sibi contiguum subsidebit, & quod specifice levius est ascendet, motumque & figurae mutationem consequetur, quantum excessus ille vel defectus gravitatis efficere possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 22:2)
Unde cùm impressiones sunt ut contiguae superficies & harum translationes ab invicem, erunt translationes inversè ut superficies, hoc est inversè ut superficierum distantiae ab axe.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 6:6)
Unde cum impressiones sint ut contiguae superficies & harum translationes ab invicem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 16:8)
& annulus unusquisque habebit annulos quatuor sibi contiguos, unum interiorem, alterum exteriorem & duos laterales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 17:4)
Qui postquam tenebras dispulit calumniae Certumque fontem veritatis repperit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta19)
contiguus poni, Scipio magne, tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 83:1)
"Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, altera, quas oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:1)
pudet exacti iam temporis, odit praeteritos foedis cum religionibus annos, mox ubi, contiguos fossis muralibus agros sanguine iustorum innocuo maduisse recordans, invidiosa videt tumulorum millia circum, tristis iudicii mage paenitet ac dicionis effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권159)
tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones contiguis:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO SALVATORIS3)

SEARCH

MENU NAVIGATION