라틴어 문장 검색

Haec conspersio multas habet carnis illecebras, et plurimas delectationes:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:7)
Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:15)
alia propter utilitatem, alia delectationis gratia, alia voluptatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:6)
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)
Per denudationem arcae abdicationem corporeae delectationis exprimi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 1:2)
Quid igitur tectum humani corporis sit quod clausum in diluvio fuit, nisi forte delectationem accipiamus, quae operiebat hoc corpus nostrum, et quasi tegebat per illum Adae errorem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:6)
quia sensus omnis in capite, inde delectatio quae corpus omne subjectum habebat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:8)
sed coercet ea, si mens ejus non delectatione, non cupiditate ducatur, non tristitia et timore frangatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:8)
non etiam luxuria atque deliciis tamquam lubricum et caducum vitae hujus agat cursum, sed continentia et temperantia abigat a se vir sapiens hujusmodi passiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:9)
Omnis enim affectus qui est praeter deformis delectationis illecebram, passio quidem est, sed bona passio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:7)
Siquidem ab omnibus venenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo, et in plerisque resecto quod dicitur venenatum naturaliter inesse, reliquam partem ad cibum vindicet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:5)
In carne enim delectatio et passio est, non mens et ratiocinatio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:19)
sit epulandi delectatio, non stuprandi sit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION