라틴어 문장 검색

Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit arenam, nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens saxa fugit litusque vado labente relinquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:5)
Iam satis terris nivis atque dirae grandinis misit pater et rubente dextera sacras iaculatus arcis terruit urbem, terruit gentis, grave ne rediret saeculum Pyrrhae nova monstra questae, omne cum Proteus pecus egit altos visere montis, piscium et summa genus haesit ulmo, nota quae sedes fuerat columbis, et superiecto pavidae natarunt aequore dammae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 21)
ut vertex est contorta in se aqua vel quidquid aliud similiter vertitur, inde propter flexum capillorum pars summa capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 46:2)
An non , quae missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 265:1)
neque enim Demosthenis tantopere vibratura dicit, nisi numeris contorta ferrentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 312:1)
In quo si hoc sentit rhythmis contorta, dissentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 312:2)
optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum cedat electio, non continua, sed composita est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 247:4)
Seneca Lucilio suo salutem Cresco et exulto et discussa senectute recalesco, quotiens ex iis, quae agis ac scribis, intellego, quantum te ipse, nam turbam olim reliqueras, superieceris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 341)
Sponte sua festinat opus nulloque labore mollia contorto descendunt stamina fuso.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:23)
Memini illum declamantem controuersiam de lenone qui decem iuuenibus denuntiauit in lupanar accederent et foueam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur reipublicae laesae.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 13:9)
Deinde, cum quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an aliquis possit maiora reddere, etiam si, quae rettuli, exempla nondum satis faciunt nec beneficia parentium suorum superiaciunt, capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit.
(세네카, 행복론, Liber III 149:1)
Non satis muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent.
(세네카, 행복론, Liber VII 51:4)
Agri- cola eversis arboribus, quas aut ventus radicitus evulsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit, subolem ex illis residuam fovet et in amissarum vicem semina statim plantasque disponit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 92:1)
en impudicum crine contorto caput laeva reflexi:
(세네카, 파이드라 10:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION