라틴어 문장 검색

Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 37:3)
texuerat tamen et chlamydes, quibus ille magister per Tartesiacas conspectus splenduit urbes et quibus ingestae sub tempore praefecturae conspicuus sanctas reddit se praesule leges, attamen in trabea segmento luserat alto quod priscis inlustre toris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium57)
dixit disposite graviter ardenter, magna acrimonia maiore facundia maxima disciplina, et illam Sarranis ebriam sucis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea convenustavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:3)
itaque cum recentes et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigidoque obsolidate permanente, ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem, qua est tectorium, tenere contractioneque moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장11)
hoc autem, sive metoparum longitudinibus sive intercolumniorum contractionibus efficietur, est mendosum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장8)
monile ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalis segmenta et longos habitus, licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse et segmentatis dormisset parvula cunis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6543)
Invenire vim qua corpusculum, extra centrum Sphaerae in axe segmenti cujusvis locatum, attrahitur ab eodem segmento.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 109:1)
dico quod si Circuli & Hyperbolae diametris parallelae rectae per conjugatarum diametrorum terminos ducantur, & velocitates sint ut segmenta quaedam parallelarum a dato puncto ducta, Tempora erunt ut arearum Sectores, rectis a centro ad segmentorum terminos ductis abscissi:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION