라틴어 문장 검색

Admiratio enim proles est raritatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 313:2)
Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde evincitur esse stultitiae proles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:23)
Attamen utcunque ignorantiae et sordidi ingenii proles est audacia, caeterisque civilis scientiae partibus longe impar.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:19)
Moris apud eos erat ius civitatis prompte elargiri, idque in supremo gradu, hoc est, non solum ius commercii, ius connubii, ius haereditatis, verum etiam ius suffragii et ius petitionis sive honorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:12)
Pulchrae prolis eris satis amodo munere felix".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:4)
Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:13)
alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:13)
non ego luxuriem regum moremque secutus quaesivi vultum tabulis ut nuntia formae lena per innumeros iret pictura penates, nec variis dubium thalamis lecturus amorem ardua commisi falsae conubia cerae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:13)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
haec viridem trahitur complexa iuvencum) certatimque novis onerant conubia donis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:108)
"salve sidereae prole augusta Serenae, magnorum suboles regum parituraque reges.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:160)
femina, cum senuit, retinet conubia partu, uxorisque decus matris reverentia pensat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:49)
nascitur ad fructum mulier prolemque futuram:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:199)
media Carthagine ductae barbara Sidoniae subeunt conubia matres;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:120)
si tanta recusas, at soceri reverere faces, at respice fratris conubium pignusque meae regale Serenae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:201)

SEARCH

MENU NAVIGATION