라틴어 문장 검색

si amor minuatur,cito deficit et raro convalescit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 46:10)
Cum mala per longas convaluere moras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:3)
(4) Ad hoc quod obicitur de octavo mense, falso dixerunt quidam, quod ut frequentius octavo mense natus moritur, quia octavus mensis Saturno attribuitur, cuius frigus et siccitas natum interficiunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:1)
et tunc virtus abundans fortem facit motum ad exitum, et nascitur puer et convalescit et efficitur parvus corpore et agillis valde in operationibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:37)
Quando autem sunt adaequata virtus et materia et quando est superabundans materia, tunc non est completa septimo mense, sed quiescit per unam lunae conversionem, quae est mensis octavus, et completa terminatione in nono mense facit motum ad exitum et nascitur nono mense et convalescit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:38)
Non frigus, non grando, non pluviae, non solis istius erit usus, aut lunae, neque stellarum globi:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:5)
Semen et messis, frigus et aestus non requiescent, ad litteram et moraliter explicatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 1:2)
Semen et messis, frigus et aestus, hyems et aestas, die et nocte non requiescent (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:2)
Nostra quoque corpora frigore et calore, humore et siccitate, quemdam naturae ordinem servant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:10)
cui iterum, ut corpori nostro contrarium frigus et aestus, ita timor et iracundia videntur adversa.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:10)
Itaque et in timore tamquam in frigore potest esse illuminans virtus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:2)
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:1)
Nec enim egredi poterat, antequam ex Aquitania aestatis remissione, solutis frigoribus et pruinis, veheretur annona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 1:2)
Nimietatem frigoris aut caloris, vel umoris vel siccitatis, pestilentias gignere philosophi et illustres medici tradiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 2:1)
Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit, et patientia frigorum immanium et fervoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION