라틴어 문장 검색

Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장108)
frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장141)
Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장15)
si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant?
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장46)
atque, etiamsi ipsa convaluit, tamen partum perdit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장108)
Omne vero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut evocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 9장7)
aliae calfaciunt, aliae refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 19장7)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa curcurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo sive potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 27장2)
At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (ΠΑΡΘΈΝΙΟΝ vel ΠΕΡΔΕΊΚΙΟΝ appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci ΠΟΛΎΓΟΝΟΝ vocant, portulaca, papaveris folium, capriolique vitium, coriandrum, folia hyocimum, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci vocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장7)
Fereque quae vehementer reprimunt et refrigerant, durant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장19)
2 Si vero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장16)
Cum iam venter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, vomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장27)
Si ista parum iuvant, teri potest vel iris arida vel nuces amarae vel quaelibet herba ex refrigerantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장7)
paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes et idoneos cibos, donec ex toto convalescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장89)
Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장92)

SEARCH

MENU NAVIGATION