라틴어 문장 검색

Undique convehunt omnia, nota ignota, fastidienti gulae ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:2)
iacebant corpora undique locorum plaustris convecta rorantibus, quae, quoniam perculsis indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentum rogalibus fragmentis funerabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 8:3)
dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum convectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 522:1)
proximum vero est ex iis quae traduntur Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 153:1)
- ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 346:1)
is opportunus visus locus communiendo praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 549:2)
confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 573:1)
Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium convehit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 251:1)
Ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 452:2)
laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 5:1)
sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita neque in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis sed copiae quoque abunde ex ante convecto sufficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 237:1)
lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:2)
conferre ipsi primi, et quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 669:2)
nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem convecto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 680:2)
annona ex ante convecta copia nihil mutavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION