라틴어 문장 검색

Cum iam pro meritis tuis pararem, Consenti, columen decusque morum, vestrae laudibus hospitalitatis cantum impendere pauperis cicutae, ultro in carmina tu tubam recludens converso ordine versibus citasti suetum ludere sic magis sodalem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium1)
fit mora consilio, cum multa moventibus una iam potior cunctis sedit sententia, fratris pertemptare fidem tutosque in regna precando explorare aditus, audax ea munera Tydeus sponte subit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권139)
sic variis pertemptat pectora dictis obliquatque preces, commotae questibus irae et mixtus lacrimis caluit dolor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권149)
"Ergo iterum Venus et tacitis corda aspera flammis Lemniadum pertemptat Amor."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권160)
Nam mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:8)
interim legati alia moliri, aperte bona repetentes clam reciperandi regni consilia struere, et tamquam ad id quod agi videbatur ambientes, nobilium adulescentium animos pertemptant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 31:1)
permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis ecquid milites ex formula paratos haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 151:1)
Cum haec ita erunt pertemptata et, qua supra scripta sunt, signa inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco, et si erit caput aquae inventum, plures circa sunt fodiendi et per specus in unum locum omnes conducendi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장36)
tota tremor pertemptet e. c. signatis sermonibus utitur ad vim amoris exaggerandam, dicens et 'tota corpora' et 'pertemptet', id est penitus temptet, cum dicat levem odorem equarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2501)

SEARCH

MENU NAVIGATION