라틴어 문장 검색

Concrepuit a Glycerio ostium.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 1121)
populus convolat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.20)
Sed ostium concrepuit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 111)
Sed ostium concrepuit abs te.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 529)
Ad Messalinam - cito rumor percrebuit Claudium venisse - convolant:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:14)
hic ubi, mortalis dexter cum quaereret urbes, cymbala Thebano concrepuere deo-- at nunc invisae magno cum crimine Baiae, quis deus in vestra constitit hostis aqua?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 182)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, euaderet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.5)
Aderant etiam quadragesimae uenerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in tantum, ut cotidianis praedicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis conuolarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.6)
ut primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 256:1)
desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 286:1)
tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium ad quod tuendum animus deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 301:2)
simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 252:1)
navium longarum species in flumine Tarracinae quae nullae erant visas, et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 565:3)
In concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION