라틴어 문장 검색

crebris propugnat iactibus ultro et longe sua membra tegit, tortumque per auras evolat excusso nativum missile tergo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice11)
illae cum corpore lapsae intereunt, haec sola manet bustoque superstes evolat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:131)
deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:4)
atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:5)
qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis imperia:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:6)
dumque circa flammulam volitant,aduruntur, quod nec facile ex angusto sursum evolare,nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 9:2)
Protinus in fluvium fumantibus evolat armis Aesonides, qualis Getico de pulvere Mavors
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 676:1)
ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis, nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:7)
Evolat infelix.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:3)
Deinde interrogare hunc virum vellem, an tunc imagines e rebus evolant, cum est qui velit videre, an et, cum nullus aspicit, emicant undique simulachra?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 8:1)
At anima Pompeii, busto relicto, evolat ad piorum sedes, indeque terram despicit, et implet pectora suorum, Bruti et Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권1)
sed Daedalus corruptis custodibus vel, ut quidam tradunt, ab amicis sub faciendi muneris specie, quo simulabat posse regem placari, ceram et linum accepit et pennas, et inde tam sibi quam filio alis inpositis evolavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1414)
id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet tanquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:2)
Itaque tantos processus efficiebat ut evolare, non excurrere videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:3)
serpere anguiculos, nare anaticulas, evolare merulas, cornibus uti videmus boves, nepas aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION