라틴어 문장 검색

Nam Christiani non solum Turcos vel Sarracenos occisos, verum etiam canes arreptos et igni coctos comedere non abhorruerunt prae inopia, quam audistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:8)
Hoc itaque foramen trans muros urbis defensores intuentes, nec ultra id periculum sufferre valentes, igne sulphureo pice caereoque suscitato, arietem, niomium muris vicimum, succenderunt, [0543B] ne deinceps muros ferrata fronte impelleret, aut foramen ampliaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:3)
Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt, clavosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleverunt, et omni fomentorum ignis genere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:1)
Palos enim ferreos et acutos, oleo, stuppis, pice, ignis fomite involutos, et omnino aqua inexstinguibiles creberrima jaculatione a moenibus intorquebant machinae trans taurina cornua, quibus vimineae crates opertae erant ad excutiendos injectos ignes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:4)
Quibus Judaei cives, commistis Sarracenorum turmis, sine dilatione viriliter resistentes, a turri oleum, picem ferventem, ignem et stuppas opposuerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:10)
Similiter pomula cujusdam miri et inauditi generis, fructum amarum quorumdam frutetorum, ibidem in desertis reperta et collecta, ad mitigandam famem coquere didicerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:2)
ligna quoque et sarmenta ad coquendos cibos componere, quibus fessa et jejunia corpora recrearent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:8)
Nec mora, minime diem exspectantes, sed rapidum ignem sulphure, oleo, pice, stuppis suscitantes, machinae regis subito injecerunt, ut viros sagittas assidue desuper intorquentes et urbem valide impugnantes ab ea absterrerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:5)
Turci vero, qui in grandine sagittarum confundunt et resistunt, econtra per moenia et turres diffusi, strages et gravia vulnera Christianorum non parce multiplicabant, et ad portas et vectes ferreos concurrentium multitudinem, lapidum incessabili jactu, sulphuris quoque ac picis ferventis [0698A] effusione suffocabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:2)
- Tyrii duas machinas Christianorum pice et sulphure mirabiliter combusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 11:2)
[0699A] ac eumdem ligneum circulum in circuitu pice, sulphure, cera, adipe, permistis stuppis impinguantes, ignique aqua inexstinguibili succendentes, usque ad locum murorum, quo machina Eustachii sita erat, funibus pertraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:9)
Si comederis coctam aqua, quid valebitavis tam parva?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:15)
Tenuerunt et patres qui coxere conspersum quod extulerant de Aegypto, subcinericia facientes azyma, quae Graece ἐγκρύφιας dicuntur, eo quod abscondantur in cinere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:4)
Coque ergo subcinericiam tuam vapore Spiritus sancti;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:28)
ne fortiorem ignem ferre non possint, et semiustulentur potius quam coquantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION