라틴어 문장 검색

Et Salomon dixit, "Qui autem estadulter, propter cordis inopiam perdet animam suam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 100:22)
Et cor tuum et animam tuam menteque tua taliter possideas, ut licetdifficilimum opus sit se vincere, tibi tamen imperando te taliter vincas,ut te ipso contentus sis, et secundum naturam vivas divitemque te faciaspaupertati assensum praestando et naturaliter vivendo, pecuniam eciam contempnendo,turpiaque lucra vilipendendo, que non solum sunt contempnenda, sed eciamsecundum leges ab heredibus sunt extorquenda;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 52:1)
Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:2)
Maxime amicitae fructus est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:2)
iamque insertato reserarat viscera cultro vittatus de more senex manibusque cruentis tractabat trepidas letali frigore fibras, postremosque animae pulsus in corde tepenti callidus interpres numeris et fine notabat:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3148)
Et ideo ostendens non per corporis indulgentiam, sed per animae elevationem, et cordis humilitatem se invenisse quod verum est, addidit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:21)
sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere singuli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 19:5)
"rogo, quis furor est perdere praecipites animas et male prodiga corda sui sternere rasilibus scopulis, omnipatremque negare Deum?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.15)
Et eciam cum Dominus dixisset, "Diligens Deum tuum ex toto corde tuo, etex tota anima tua, et ex tota mente tua," statim subiunxit, "Et proximumtuum, sicut teipsum," dicens, "In hiis duobus mandatis tota lex pendet,et prophete."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:10)
Dilige dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota virtute tua, et:
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 2:2)
Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et:
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 4:6)
Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro.
(불가타 성경, 토빗기, 13장6)
Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore;
(불가타 성경, 집회서, 31장36)
Illud in his rebus miserandum magnopere unum aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat implicitum morbo, morti damnatus ut esset, deficiens animo maesto cum corde iacebat, funera respectans animam amittebat ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:1)
Cor repletur mente, quia mens animae principale est, et virtus animae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION