라틴어 문장 검색

confer et artifices mercatoremque veneni, et deducendum corio bovis in mare, cum quo clauditur adversis innoxia simia fatis, haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis usque a lucifero donec lux occidat audit?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII58)
"accipe ceras, scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras maiorum leges, aut vitem posce libello, sed caput intactum buxo naresque pilosas adnotet et grandes miretur Laelius alas, dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus adferat, aut longos castrorum ferre labores si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem cum lituis audita, pares quod vendere possis pluris dimidio, nec te fastidia mercis ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, neu credas ponendum aliquid discriminis inter unguenta et corium;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV69)
Principio externa corpus de parte necessum est, aëriis quoniam vicinum tangitur auris, tundier atque eius crebro pulsarier ictu, proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:3)
ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit, at coria et carnem trahit et conducit in unum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:4)
umor aquae porro ferrum condurat ab igni, at coria et carnem mollit durata calore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:5)
Squalere enim dictum est ab squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 17:3)
neque enim faceres hoc sobrius umquam, Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVI3)
Lusisti corio:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVI4)
sic Cicero in Verrinis nam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditato maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 18)
tergora tergus tergoris, unde et 'tergora', corium significat, tergum vero tergi, ut templum templi, dorsum significat, ut Sallustius scilicet quia tergis abstinetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2111)
viscera nudant 'viscera' non tantum intestina dicimus, sed quicquid sub corio est, ut in Albano Latinis visceratio dabatur, id est caro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2115)
mercatique solum, facti de nomine byrsam adpulsa ad Libyam Dido cum ab Hiarba pelleretur, petit callide, ut emeret tantum terrae, quantum posset corium bovis tenere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3671)
itaque corium in fila propemodum sectum tetendit occupavitque stadia viginti duo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3672)
quam rem leviter tangit Vergilius dicendo 'facti de nomine Byrsam' et non 'tegere', sed 'circumdare'. facti de nomine id est de causae qualitate, quia byrsa Graece corium dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3673)
dicendo ergo 'circumdare', ostendit corrigiam de corio factam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3674)

SEARCH

MENU NAVIGATION